Haller's Concordance: EXULTATIONEM
- non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis Tob. 3:22
- iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum Sir. 15:6
- in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae Sir. 47:5
- sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum eius gaudium Isa. 65:18
- et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei Jer. 33:9