Haller's Concordance: ADSIMILATUS
- conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri Job 30:19
- et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est Ps. 49:12
- adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum Ps. 102:6
- homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens Ps. 144:4
- cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus Ezec. 31:18
- fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum Ezec. 32:2
- et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum Osee 12:10
- sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum Heb. 7:3