Haller's Concordance: FABRICATA
- capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum 3 Ki. 7:19
- et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant 4 Ki. 17:29
- quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis Cant. 7:1
- in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene Jer. 10:5
- aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii Bar. 6:46
- Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi 1 Ma. 15:7