Haller's Concordance: FABRICATUS
- dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego Ex. 4:11
- constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat 3 Ki. 12:32
- altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia 2 Par. 1:5
- insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam 2 Par. 21:11
- fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit 2 Par. 33:22
- quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est Job 34:13
- tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt Job 37:18