Haller's Concordance: FABRIS
- et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini 4 Ki. 12:11
- deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi 4 Ki. 22:5
- venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini 4 Ki. 22:9
- a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes Bar. 6:45
- et dederunt pecuniam lapidariis et fabris, et potum et pabula cum gaudio 3 Esd. 5:54