Haller's Concordance: FACEREM
- et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum Lev. 26:44
- non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun Num. 14:30
- et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim Num. 16:28
- et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem Num. 23:26
- ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum Judg. 2:1
- dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi 1 Par. 21:8
- et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam 2 Esd. 2:12
- magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram 2 Esd. 2:16
- acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi 2 Esd. 6:13
- ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei Ps. 40:8
- inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem Ps. 119:112
- consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor Sir. 51:24
- si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei Jer. 18:8
- si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei Jer. 18:10
- et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut facerem eis malum hoc Ezec. 6:10
- non pepercit super te oculus ut facerem tibi unum de his miseratus tui sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die qua nata es Ezec. 16:5
- et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis Zach. 11:10
- nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem 1 Cor. 9:19
- his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant 1 Cor. 9:21
- factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos 1 Cor. 9:22