Haller's Concordance: FACERES
- rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres Gen. 20:10
- tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest Gen. 32:12
- propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec ita ut notum faceres servo tuo 2 Ki. 7:21
- quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon 2 Ki. 12:9
- sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam 3 Ki. 10:9
- et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini 3 Ki. 21:20
- et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis Wis. 9:9
- ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum Sir. 47:23
- quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae Isa. 63:14
- quia haec dicit Dominus Deus et faciam tibi sicut dispexisti iuramentum ut irritum faceres pactum Ezec. 16:59