Haller's Concordance: FACIATIS
- habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei Gen. 19:8
- nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester Lev. 19:4
- omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis Lev. 22:24
- si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum Lev. 26:15
- ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminae Dt. 4:16
- haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam Dt. 6:1
- nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum Josu. 2:12
- nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini 1 Ki. 2:24
- caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos 4 Ki. 17:37
- et praecipiens iudicibus videte ait quid faciatis non enim hominis exercetis iudicium sed Domini et quodcumque iudicaveritis in vos redundabit 2 Par. 19:6
- sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite 1 Esd. 7:18
- et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi 2 Esd. 1:9
- quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum Tob. 13:4
- audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi Tob. 14:10
- adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit Cant. 2:7
- adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit Cant. 3:5
- adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit Cant. 8:4
- et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus Jer. 17:24
- et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente 2 Ma. 1:3
- adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est Mt. 6:1
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos Mt. 23:15
- at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis Lk. 3:13
- interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris Lk. 3:14
- exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis Jn. 13:15
- oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus 2 Cor. 13:7
- caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis Gal. 5:17
- aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen Heb. 13:21
- quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam 1 Pet. 2:15
- quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando 2 Pet. 1:10
- dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis 2 Pet. 1:15