Haller's Concordance: FACIEI
- non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum Jud. 16:8
- tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me Ps. 44:15
- succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant Ps. 80:16
- apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur Wis. 17:6
- ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus Sir. 19:26
- lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem Sir. 26:22
- in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi Isa. 63:9
- et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem Bar. 1:15
- Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec Bar. 2:6
- exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae est appetitus Ezec. 21:16
- Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. Dan. 3:19
- Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. Dan. 9:7
- Domine nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. Dan. 9:8
- et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt. 4 Esd. 15:63