Haller's Concordance: FACIEMUS
- responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum Ex. 19:8
- venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus Ex. 24:3
- adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes Ex. 24:7
- dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster Num. 32:25
- responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus Num. 32:31
- tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea Dt. 5:27
- responderuntque ad Iosue atque dixerunt omnia quae praecepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus Josu. 1:16
- qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem Josu. 2:14
- sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus Josu. 9:20
- viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam Judg. 1:24
- sed hoc contra Gabaa in commune faciemus Judg. 20:9
- dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt Judg. 21:16
- et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israhel et circumduxerunt arcam Dei Israhel 1 Ki. 5:8
- et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt 1 Ki. 6:2
- consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus 4 Ki. 6:15
- miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quaecumque iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac 4 Ki. 10:5
- et dixerunt reddimus et ab eis nihil quaerimus sicque faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram 2 Esd. 5:12
- numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas 2 Esd. 13:27
- si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus haec verba quae locuti estis Jud. 7:25
- cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum detulisti quid faciemus tibi Jud. 12:3
- in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos Ps. 60:12
- murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento Cant. 1:11
- soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est Cant. 8:8
- qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus Jer. 18:12
- et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus Jer. 42:5
- quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus Jer. 42:20
- sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus Jer. 44:17
- et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat Jonas 1:11
- et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum 1 Ma. 2:34
- et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus 1 Ma. 3:50
- si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque 1 Ma. 8:32
- et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum 1 Ma. 10:16
- pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus 1 Ma. 13:9
- et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus Mt. 28:14
- et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus Lk. 3:10
- venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus Lk. 3:12
- interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris Lk. 3:14
- dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei Jn. 6:28
- respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus Jn. 14:23
- his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres Acts 2:37
- dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare Acts 4:16
- et hoc faciemus siquidem permiserit Deus Heb. 6:3
- ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus Jas. 4:13
- pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud Jas. 4:15
- et clamavit omnis multitudo et dixerunt magna voce: sicut dixisti faciemus. 3 Esd. 9:10