Haller's Concordance: FACILE
- in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur Ex. 28:32
- et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus 4 Ki. 20:10
- numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei Job 40:2
- clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam Wis. 6:13
- flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis Wis. 19:20
- si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi Sir. 6:7
- facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem Sir. 11:23
- quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas Sir. 11:28
- ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes Sir. 46:8
- qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo Sir. 48:6
- et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis 1 Ma. 3:18
- curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur 2 Ma. 2:26
- bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare 1 Tim. 6:18