Haller's Concordance: FACIMUS
- non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur Dt. 12:8
- dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis 4 Ki. 7:9
- vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris domus Dei huius ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos 1 Esd. 7:24
- numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras Jer. 26:19
- collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit Jn. 11:47
- notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae 2 Cor. 8:1
- si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem 1 Jn. 1:6
- si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis 1 Jn. 1:10
- et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus 1 Jn. 3:22
- nunc ergo notum facimus tibi, rex domine, quoniam si civitas ista aedificata fuerit, et huius muri erecti fuerint descensus tibi non erit in Coelensyriam et Foenicen. 3 Esd. 2:24