Haller's Concordance: FACIS
- quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam Ex. 18:14
- at ille non bonam inquit rem facis Ex. 18:17
- aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti Ex. 32:32
- dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus es Judg. 6:36
- et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris 3 Ki. 2:3
- non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis Tob. 3:22
- si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis Job 9:12
- numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis Job 38:32
- qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem Ps. 104:4
- et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis Eccl. 8:4
- virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis Wis. 12:16
- qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te Sir. 48:8
- vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est Isa. 45:9
- si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem Isa. 58:13
- qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi Jer. 32:18
- et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel Ezec. 11:13
- fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facis Ezec. 12:9
- et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis Ezec. 24:19
- dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum 2 Ma. 7:16
- et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem Mt. 21:23
- et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias Mk. 11:28
- respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis Lk. 11:45
- dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio Lk. 14:12
- sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos Lk. 14:13
- et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem Lk. 20:2
- responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis Jn. 2:18
- hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo Jn. 3:2
- dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris Jn. 6:30
- dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis Jn. 7:3
- nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo Jn. 7:4
- numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis Jn. 8:53
- responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum Jn. 10:33
- et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius Jn. 13:27
- existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei Rom. 2:3
- qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis Rom. 2:22
- tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt Jas. 2:19
- carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos 3 Jn. 1:5