et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem Ex. 38:15
qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt Lev. 20:21
facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum Dt. 10:18
non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec Dt. 22:5
abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam Dt. 25:16
maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen Dt. 27:15
maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen Dt. 27:18
tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius intuebantur Judg. 13:19
Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat 1 Ki. 2:7
qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero Job 5:9
qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri Job 9:9
qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus Job 9:10
ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facitJob 23:13
potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis Job 25:2
ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia Job 33:17
increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facitJob 33:19
qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi Job 34:30
tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia Job 37:5
halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur Job 41:21
pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum Ps. 15:5
deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat Ps. 37:7
Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus Ps. 68:6
benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus Ps. 72:18
qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:4
et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos Ps. 146:7
qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen Ps. 147:8
ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facitPr. 7:5
qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi Pr. 9:7
benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio Pr. 10:22
adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit Pr. 11:15
impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis Pr. 11:18
iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum Pr. 14:34
domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae Pr. 15:25
donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facitPr. 18:16
sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facitPr. 25:13
qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem Pr. 28:21
attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius Eccl. 8:12
incorruptio autem facit esse proximum Deo Wis. 6:20
et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis Wis. 13:13
malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius Sir. 11:29
et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam Sir. 14:7
stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos Sir. 18:18
vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facitSir. 31:38
qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario Sir. 34:27
in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius Sir. 38:7
et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti Isa. 55:10
beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum Isa. 56:2
sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga Jer. 6:7
qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos Jer. 10:12
ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis Jer. 10:13
qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide Jer. 22:14
maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine Jer. 48:10
ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt Bar. 6:62
et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israhel facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes maiores Ezec. 8:6
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facitEzec. 21:14
et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israhel vallem Viatorum ad orientem maris quae obstupescere facit praetereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius et vocabitur vallis Multitudinis Gog Ezec. 39:11
Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae: et non est qui resistat manui eius, et dicat ei: Quare fecisti? Dan. 4:35
quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius Mic. 7:6
laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus iudicii Mal. 2:17
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur Mt. 3:10
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat Mt. 5:32
ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos Mt. 5:45
sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facitMt. 7:17
omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur Mt. 7:19
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum Mt. 7:21
omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram Mt. 7:24
et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam Mt. 7:26
nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facitMt. 8:9
qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Mt. 13:23
si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire Mt. 24:48
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facitMt. 26:73
et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare Mk. 4:32
et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui Mk. 7:37
non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum Lk. 6:43
omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est Lk. 6:47
nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facitLk. 7:8
quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari Lk. 12:45
lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facitLk. 16:16
qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta Jn. 3:21
ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes Jn. 4:1
respondit itaque Iesus et dixit eis amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facitJn. 5:19
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini Jn. 5:20
nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo Jn. 7:4
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem Jn. 7:19
de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facitJn. 7:31
respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati Jn. 8:34
scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit Jn. 9:31
collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facitJn. 11:47
non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera Jn. 14:10
iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis Jn. 15:15
exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari Jn. 19:12
et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste Acts 26:31
nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit1 Cor. 7:37
igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit1 Cor. 7:38
hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem Gal. 3:17
ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate Eph. 4:16
qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio Col. 3:25
et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis Heb. 1:7
quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi 1 Pet. 3:21
et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum 1 Jn. 2:17
si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est 1 Jn. 2:29
omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas 1 Jn. 3:4
filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est 1 Jn. 3:7
qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli 1 Jn. 3:8
omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est 1 Jn. 3:9
qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo 1 Jn. 5:10
propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit 3 Jn. 1:10
et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis Apoc. 13:12
foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium Apoc. 22:15
itemque regis et orfani facit mentem unam, item servi ac liberi, pauperis et divitis. 3 Esd. 3:19
et omnia praecordia facit honesta, et non meminit regem nec magistratum, et omnia per talenta facit loqui. 3 Esd. 3:21
nonne magnificus est qui haec facit? et veritas magna et fortior prae omnibus. 3 Esd. 4:35
nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes benignantur in operibus eius, 3 Esd. 4:39
nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora facit Babylon quam Sion, 4 Esd. 3:31
cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur. 4 Esd. 8:23