Haller's Concordance: FACTIS
- egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech Judg. 9:27
- sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti Wis. 11:21
- pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis Sir. 26:3
- videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis Bar. 6:4
- his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei autem agriculturae operam dabant 2 Ma. 12:1
- et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit Lk. 23:41
- non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis Rom. 15:18
- confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi Tit. 1:16
- ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis Heb. 4:3
- et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum. 4 Esd. 6:54