Haller's Concordance: FAENUM
- et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo Gen. 24:32
- faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini Dt. 11:15
- habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio Judg. 19:19
- et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem 4 Ki. 19:26
- ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet Job 40:15
- erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae Ps. 72:16
- germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum Ps. 92:7
- percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum Ps. 102:4
- dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui Ps. 102:11
- germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra Ps. 104:14
- et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum Ps. 105:35
- et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum Ps. 106:20
- fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet Ps. 129:6
- omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi Sir. 14:18
- viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur Sir. 40:16
- habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret Isa. 37:27
- vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri Isa. 40:6
- exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus Isa. 40:7
- exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum Isa. 40:8
- ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet Isa. 51:12
- loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligat Jer. 9:22
- ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi faenum areae Mic. 4:12
- si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei Mt. 6:30
- et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis Mt. 14:19
- et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum Mk. 6:39
- si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei Lk. 12:28
- dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia Jn. 6:10
- si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam 1 Cor. 3:12
- exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet Jas. 1:11
- quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit 1 Pet. 1:24
- et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est Apoc. 8:7
- et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus Apoc. 9:4
- et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante. 4 Esd. 9:27