Haller's Concordance: FALCEM
- septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris Dt. 16:9
- disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient Jer. 50:16
- et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis Mk. 4:29
- et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam Apoc. 14:14
- et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terrae Apoc. 14:15
- et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est terra Apoc. 14:16
- et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens et ipse falcem acutam Apoc. 14:17
- et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius Apoc. 14:18
- et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum Apoc. 14:19