Haller's Concordance: FALSA
- mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis Gen. 42:16
- si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur Num. 5:14
- aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito Wis. 14:28
- NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et eiectiones Lam. 2:14
- nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui Bar. 6:7
- omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos Bar. 6:44
- reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris Bar. 6:47
- nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis Bar. 6:50
- de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae Mt. 15:19
- his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem Acts 21:24