Haller's Concordance: FAMA
- profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres haec est illa Noemi Ruth 1:19
- nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini 1 Ki. 2:24
- cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus 2 Ki. 13:30
- sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus 3 Ki. 10:1
- quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. Esther 9:4
- lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa Pr. 15:30
- Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone: et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos. Dan. 11:44
- multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato 2 Ma. 4:39
- maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis eius ubique diffundebatur 2 Ma. 8:7
- et exiit fama haec in universam terram illam Mt. 9:26
- et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo Lk. 4:14
- et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis Lk. 4:37