Haller's Concordance: FAMAM
- responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta quae fecit in Aegypto Josu. 9:9
- et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala 1 Ki. 13:4
- et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me 1 Ki. 23:10
- regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo 2 Par. 9:1
- non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis 2 Par. 9:6
- perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius Job 28:22
- audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem Jer. 6:24
- audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem Jer. 50:43
- in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu Mt. 14:1
- per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti 2 Cor. 6:8