Haller's Concordance: FAMES
- facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra Gen. 12:10
- quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram Gen. 41:30
- nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Gen. 41:50
- coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis Gen. 41:54
- crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames Gen. 41:56
- ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan Gen. 42:5
- interim fames omnem terram vehementer premebat Gen. 43:1
- biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti Gen. 45:6
- in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan Gen. 47:13
- in diebus unius iudicis quando iudices praeerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis Ruth 1:1
- facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas 2 Ki. 21:1
- cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem 2 Ki. 24:13
- fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas 3 Ki. 8:37
- ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria 3 Ki. 18:2
- et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum 4 Ki. 4:38
- factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis 4 Ki. 6:25
- nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terrae 4 Ki. 25:3
- fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit 2 Par. 6:28
- si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies 2 Par. 20:9
- unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus Jud. 5:9
- insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam inter mortuos conputantur Jud. 11:10
- vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames Pr. 28:3
- duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te Isa. 51:19
- gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Aegypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Aegypto et ibi moriemini Jer. 42:16
- mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae Jer. 52:6
- gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est gladio morietur et qui in civitate pestilentia et fame devorabuntur Ezec. 7:15
- et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum 1 Ma. 6:54
- in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis 1 Ma. 9:24
- consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca Mt. 24:7
- exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec Mk. 13:8
- in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra Lk. 4:25
- et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere Lk. 15:14
- terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt Lk. 21:11
- venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri Acts 7:11
- quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius Rom. 8:35
- ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam Apoc. 18:8