Haller's Concordance: FAMULI
- omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali Gen. 42:11
- videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos Gen. 44:31
- paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum Ex. 5:16
- nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris Num. 32:27
- ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos Dt. 12:12
- et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israhel quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare 2 Par. 6:21
- Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. Dan. 13:26