Haller's Concordance: FECISSENT
- quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron Num. 16:18
- qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne quod erat pretiosum Judg. 18:21
- videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum 2 Ki. 10:6
- et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio 3 Ki. 18:34
- videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites 1 Par. 19:6
- praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini quod cum fecissent 2 Par. 31:11
- et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto feceruntque blasphemias magnas 2 Esd. 9:18
- si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis Jer. 23:22
- eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum Ezec. 20:24
- et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum Lk. 5:6