Haller's Concordance: FECISTI
- et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi Gen. 3:13
- et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae Gen. 3:14
- dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra Gen. 4:10
- vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset Gen. 12:18
- quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar Gen. 19:19
- vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis Gen. 20:9
- cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum Gen. 21:29
- per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito Gen. 22:16
- et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die Gen. 27:45
- sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti Ex. 17:3
- dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon Num. 21:34
- dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon Dt. 3:2
- faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi illius praedam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam Josu. 8:2
- dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur Ruth 2:19
- locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas 1 Ki. 13:11
- dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech 1 Ki. 15:6
- quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini 1 Ki. 15:19
- fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me 1 Ki. 20:8
- non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius 1 Ki. 26:16
- quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie 1 Ki. 28:18
- et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit 2 Ki. 3:24
- propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec ita ut notum faceres servo tuo 2 Ki. 7:21
- tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis 2 Ki. 12:12
- verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur 2 Ki. 12:14
- dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem 2 Ki. 12:21
- quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam 2 Ki. 13:16
- cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui 2 Ki. 14:22
- et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel 2 Ki. 19:43
- nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom 3 Ki. 1:6
- dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum 3 Ki. 2:44
- et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie 3 Ki. 3:6
- et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum 3 Ki. 3:7
- et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente tractans 3 Ki. 8:18
- sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem proiecisti post corpus tuum 3 Ki. 14:9
- pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti populum meum Israhel ut me inritares in peccatis eorum 3 Ki. 16:2
- et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israhel 3 Ki. 21:22
- dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel 4 Ki. 10:30
- nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae 4 Ki. 17:26
- et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram 4 Ki. 19:15
- et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda et praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel 4 Ki. 23:17
- sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus 1 Par. 17:17
- Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia 1 Par. 17:19
- dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo 2 Par. 1:8
- nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae 2 Par. 1:9
- dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas tua ut aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere huiuscemodi voluntatem 2 Par. 6:8
- sed incessisti per iter regum Israhel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti 2 Par. 21:13
- cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo 2 Par. 25:16
- tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat 2 Esd. 9:6
- et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die 2 Esd. 9:10
- in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es 2 Esd. 9:31
- et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus 2 Esd. 9:33
- tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam Tob. 8:8
- fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos Tob. 8:18
- dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum Jud. 7:13
- tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti Jud. 9:4
- quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum Jud. 15:11
- Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur. Esther 13:10
- cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur Job 17:4
- in pace simul requiescam et dormiam quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me Ps. 4:8
- fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae Ps. 9:4
- obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti Ps. 39:9
- multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant Ps. 40:5
- haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos Ps. 50:21
- confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum Ps. 52:9
- et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi Ps. 71:19
- omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum Ps. 86:9
- longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem Ps. 88:8
- longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti Ps. 88:18
- quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti Ps. 89:44
- imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti Ps. 99:4
- quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua Ps. 104:24
- et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam Ps. 109:27
- memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti Ps. 119:49
- Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo Wis. 9:1
- diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti Wis. 11:25
- quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti Wis. 12:12
- docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae Wis. 12:19
- Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen Isa. 25:1
- perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis Isa. 29:16
- Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram Isa. 37:16
- non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis Isa. 43:24
- quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae Isa. 63:17
- ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuae secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda Jer. 2:28
- numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti Jer. 3:5
- numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec Jer. 14:22
- et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio Jer. 28:15
- heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum Jer. 32:17
- qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies haec Jer. 32:20
- SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei Lam. 1:21
- et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste Bar. 2:11
- et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam Bar. 2:27
- et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est Ezec. 16:16
- et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo quae dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis Ezec. 16:17
- et aedificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis Ezec. 16:24
- ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas Ezec. 16:25
- quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium Ezec. 16:31
- sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus paene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis Ezec. 16:47
- vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiae eius sicut fecisti tu et filiae tuae Ezec. 16:48
- ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas Ezec. 16:54
- ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti ait Dominus Deus Ezec. 16:63
- in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris Ezec. 22:4
- ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui Ezec. 22:13
- in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis Ezec. 28:4
- propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero Ezec. 35:11
- quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera. Dan. A:4
- Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. Dan. A:5
- omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, in vero iudicio fecisti: Dan. A:8
- Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae: et non est qui resistat manui eius, et dicat ei: Quare fecisti? Dan. 4:35
- Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de Terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc: peccavimus, iniquitatem fecimus. Dan. 9:15
- quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum Abd. 1:15
- et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis Jonas 1:10
- et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quaesumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti Jonas 1:14
- et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata est et una nocte periit Jonas 4:10
- plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit Nah. 3:16
- viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum Hab. 3:15
- solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos 2 Ma. 1:25
- dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus Mt. 20:12
- et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te Lk. 2:48
- respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti Jn. 18:35
- notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua Acts 2:28
- qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt Acts 4:24
- confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino Acts 10:33
- o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic Rom. 9:20
- et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram Apoc. 5:10
- qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum, Man. 1:2
- et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum. 4 Esd. 3:18
- et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum. 4 Esd. 6:54
- o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus. 4 Esd. 7:118