Haller's Concordance: FEL
- ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem Dt. 29:18
- fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile Dt. 32:33
- tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter Tob. 6:5
- panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus Job 20:14
- et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto Ps. 69:21
- vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius Hab. 2:15