Haller's Concordance: FELIX
- iste moritur robustus et sanus dives et felix Job 21:23
- maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum Wis. 3:13
- felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua Sir. 14:2
- et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum 1 Ma. 10:55
- semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione Acts 24:3
- distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos Acts 24:22
- post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum Acts 24:24
- disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te Acts 24:25
- biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum Acts 24:27