Haller's Concordance: FEMINAM
- et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos Gen. 1:27
- masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt Gen. 5:2
- ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam Gen. 7:2
- sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae Gen. 7:3
- quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino Lev. 3:1
- si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt Lev. 3:6
- sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae Lev. 12:5
- qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam Lev. 12:7
- tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum Num. 5:3
- respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam Tob. 6:11
- qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos Mt. 19:4
- ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus Mk. 10:6