Haller's Concordance: FEMORE
- posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc Gen. 24:9
- quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit Gen. 32:32
- cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex Gen. 46:26
- cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto Gen. 47:29
- erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat Ex. 1:5
- qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore Judg. 3:16
- extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius Judg. 3:21
- habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores Judg. 8:30
- et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium Apoc. 19:16