Haller's Concordance: FEMUR
- dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum Gen. 24:2
- quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum Ex. 32:27
- his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur Num. 5:21
- ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen Num. 5:22
- quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo Num. 5:27
- susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum Num. 6:20
- Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem Jud. 9:2
- accingere gladio tuo super femur fortissime Ps. 45:3
- omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos Cant. 3:8
- postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae Jer. 31:19
- clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur Ezec. 21:12
- congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena Ezec. 24:4
- et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram, 4 Esd. 15:36