Haller's Concordance: FERE
- et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi Tob. 11:14
- Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum 1 Ma. 5:22
- et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum 1 Ma. 5:34
- et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David 1 Ma. 7:32
- et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum 1 Ma. 10:85
- turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto 2 Ma. 4:40
- quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur Lk. 8:42
- erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos Lk. 9:14
- factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret Lk. 9:28
- erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam Lk. 23:44
- et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti Acts 1:15
- erant autem omnes viri fere duodecim Acts 19:7
- et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae Rom. 4:19