Haller's Concordance: FERIAM
- feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est Num. 14:12
- et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israhel 1 Ki. 11:2
- non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet Ps. 51:16
- inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles Isa. 55:3
- quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis Isa. 61:8
- ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israhel et domui Iuda foedus novum Jer. 31:31
- sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum Jer. 31:33
- et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me Jer. 32:40