Haller's Concordance: ADSUMENTES
- ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt 2 Ki. 4:6
- et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada sacerdotem 4 Ki. 11:9
- et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quae angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die et nocte Jud. 7:5
- et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi Ezec. 26:17
- facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam Osee 5:10
- Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia viros 2 Ma. 8:1
- milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem Acts 23:31
- et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum viginti trium. 3 Esd. 1:34