Haller's Concordance: FERREA
- vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die Dt. 4:20
- sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea Dt. 28:23
- fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam 3 Ki. 22:11
- ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime 1 Par. 29:2
- Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam 2 Par. 18:10
- fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum Job 20:24
- pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos Ps. 2:9
- quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum Jer. 11:4
- tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis. Dan. 2:33
- et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur Apoc. 2:27
- et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius Apoc. 12:5
- et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis Apoc. 19:15