Haller's Concordance: FERTE
- si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras Gen. 42:19
- pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit Gen. 43:12
- ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israhel Josu. 10:4
- quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit Judg. 19:30
- occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti Isa. 21:14
- et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt Jn. 2:8