Haller's Concordance: FESTINA
- festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor Gen. 19:22
- quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos Gen. 24:46
- quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso 1 Ki. 9:12
- clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum 1 Ki. 20:38
- et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram 1 Ki. 23:27
- vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla 3 Ki. 22:9
- rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit rex festina descende 4 Ki. 1:11
- Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas. Esther 6:10
- tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina Ps. 22:19
- festina in auxilium meum Domine salutis meae Ps. 38:22
- placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina Ps. 40:13
- Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina Ps. 70:1
- ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris Ps. 70:5
- Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina Ps. 71:12
- Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te Ps. 141:1
- fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum Pr. 6:3
- festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua Sir. 36:10
- et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari Isa. 8:3
- et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me Acts 22:18
- festina venire ad me cito 2 Tim. 4:9
- festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes 2 Tim. 4:21
- cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare Tit. 3:12
- et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis. 4 Esd. 4:34
- et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his. 4 Esd. 14:14