Haller's Concordance: FESTINATO
- itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli Gen. 44:11
- cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini 2 Par. 26:20
- et assaverunt phase super ignem iuxta quod lege praeceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi 2 Par. 35:13
- at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te 2 Par. 35:21
- deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi Sir. 21:6
- et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato 1 Ma. 11:22