Haller's Concordance: FESTINUS
- habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons Gen. 24:29
- igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum Gen. 24:61
- quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos Ex. 10:16
- requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel 1 Ki. 20:19
- misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem 3 Ki. 12:18
- Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur: Esther 15:11
- ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit Pr. 19:2
- et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet Isa. 5:26
- et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus tu conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum Jer. 36:29
- Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet. Dan. 2:25
- Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. Dan. 4:18
- Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit: Dan. 6:19