Haller's Concordance: ADSUMIT
- qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur Sir. 20:8
- tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi Mt. 4:5
- iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum Mt. 4:8
- tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae Mt. 12:45
- et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens Mk. 5:40
- et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis Mk. 9:2
- et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere Mk. 14:33
- et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus Lk. 11:26