Haller's Concordance: FESTUM
- et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui Dt. 16:10
- qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iuda 1 Ki. 30:16
- per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent Mk. 15:6
- necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum Lk. 23:17
- cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum Jn. 4:45
- vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est Jn. 7:8
- ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto Jn. 7:10
- quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum Jn. 11:56
- in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma Jn. 12:12
- ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos Jn. 13:1
- quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret Jn. 13:29
- biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum Acts 24:27
- et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum Acts 25:13
- Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum Acts 25:22
- et egerunt filii Israhel qui inventi sunt in tempore illo phase et diem festum azymorum per dies septem. 3 Esd. 1:19
- et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini, 3 Esd. 7:14