Haller's Concordance: FESTUS
- post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis Tob. 2:1
- Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. Esther 8:17
- adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha Lk. 22:1
- post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis Jn. 5:1
- erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum Jn. 6:4
- erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia Jn. 7:2
- Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea Acts 25:1
- Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum Acts 25:4
- Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me Acts 25:9
- tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis Acts 25:12
- et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus Acts 25:14
- et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius Acts 25:24
- haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt Acts 26:24