Haller's Concordance: ADSUMPSERUNT
- fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia quae praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant 2 Par. 23:8
- adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur Wis. 19:3
- Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde Zach. 9:2
- hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei Acts 18:26
- animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum Acts 27:36