Haller's Concordance: FICUM
- quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum Num. 20:5
- dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe Judg. 9:10
- et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum Ps. 105:33
- qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur Pr. 27:18
- nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae Isa. 36:16
- et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio Jer. 5:17
- et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri Osee 2:12
- posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius Joel 1:7
- et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est Mic. 4:4
- in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum Zach. 3:10
- cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum Mk. 11:13
- et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus Mk. 11:20