Haller's Concordance: FIDUCIA
- dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris 4 Ki. 18:19
- fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam Tob. 4:12
- non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius Job 8:14
- avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus Job 18:14
- si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea Job 31:24
- tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae Ps. 22:9
- quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea Ps. 71:5
- et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare Ps. 78:53
- in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes Pr. 14:26
- ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie Pr. 22:19
- et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam Isa. 30:3
- et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis Isa. 36:4
- benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius Jer. 17:7
- et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero 2 Ma. 7:11
- et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum Acts 4:29
- et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia Acts 4:31
- introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei Acts 19:8
- praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione Acts 28:31
- habentes igitur talem spem multa fiducia utimur 2 Cor. 3:12
- multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra 2 Cor. 7:4
- et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii Eph. 6:19
- secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem Phil. 1:20
- adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno Heb. 4:16
- et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos 1 Jn. 5:14
- septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere. 4 Esd. 7:98