Haller's Concordance: ADSUMPSIT
- quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum Gen. 38:14
- iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum Ex. 14:6
- sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis Dt. 32:11
- misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis 2 Ki. 22:17
- porro Asa rex adsumpsit universum Iudam et tulerunt lapides Rama et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha 2 Par. 16:6
- anno autem septimo confortatus Ioiadae adsumpsit centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium Iohanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis foedus 2 Par. 23:1
- aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis Jud. 2:10
- de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum Jud. 3:8
- ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret Wis. 14:19
- pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae Isa. 8:6
- et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo Ezec. 3:12
- spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me Ezec. 3:14
- et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones 1 Ma. 3:37
- et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte 1 Ma. 4:1
- et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum Mt. 17:1
- et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis Mt. 20:17
- factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret Lk. 9:28
- adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis Lk. 18:31
- is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit Rom. 14:3
- et adsumpsit Ezras librum coram omni multitudine praesidebat enim in gloria in conspectu omnium. 3 Esd. 9:45