Haller's Concordance: FIEBAT
- qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat Gen. 39:22
- sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis Num. 9:16
- illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et conputrescebant prominentes extales eorum 1 Ki. 5:9
- fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum 1 Ki. 5:12
- post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum 3 Ki. 13:33
- et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam 4 Ki. 12:15
- tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum 1 Esd. 4:24
- fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent 2 Ma. 3:2
- fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis Acts 2:43
- et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo Acts 12:5
- et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre Acts 12:9
- et dixit ad me: non potes. et dixi: quare, domine, aut quid nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meae mihi sepulchrum, ut non viderem laborem Iacob et defatigationem generis Israhel? 4 Esd. 5:35
- verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat. 4 Esd. 6:43
- quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat 4 Esd. 6:47
- si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo iussu, facili ordine, et ut quid fiebat? 4 Esd. 8:14
- et factum est cum loquebar ad eam, et ecce facies eius fulgebat valde subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut etiam paverem valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc. 4 Esd. 10:25