Haller's Concordance: FIENT
- emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo Ex. 25:38
- longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria Ex. 26:2
- in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur Ex. 26:17
- longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat Job 5:4
- dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius Pr. 28:16
- SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei Lam. 1:21
- dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari Mk. 13:4
- erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient Mk. 13:19
- Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient Rom. 9:27
- et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem. 4 Esd. 13:32