Haller's Concordance: FIERENT
- omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt Ex. 35:30
- loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit Lev. 4:2
- et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non Dt. 8:2
- et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus 4 Ki. 22:19
- percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera 1 Par. 18:2
- attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in corde eius 2 Par. 32:31
- hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quaeque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de praedationibus eorum Jud. 15:8
- Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius, litteris regis irriti fierent: et malum, quod contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius. Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci, Esther 9:25
- cum accederetis ad acervum viginti modiorum et fierent decem intraretis ad torcular ut exprimeretis quinquaginta lagoenas et fiebant viginti Agg. 2:16
- sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent 2 Ma. 4:3
- conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum Acts 2:47
- ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus Phil. 1:13
- et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 2 Th. 2:10
- fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent Heb. 11:3
- et haec cum fierent, eleganter steterunt sacerdotes et Levitae, habentes azyma per tribus 3 Esd. 1:10