dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti Gen. 22:7
dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter Gen. 22:8
senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum Gen. 27:1
nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis Gen. 27:8
ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi Gen. 27:13
quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi Gen. 27:18
rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam Gen. 27:20
dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non Gen. 27:21
at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto Gen. 27:25
dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi Gen. 27:26
respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam Gen. 27:37
nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran Gen. 27:43
adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi Gen. 43:29
qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes Gen. 48:19
catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum Gen. 49:9
ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum Gen. 49:11
at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor Num. 23:18
et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas Josu. 7:19
surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem Judg. 5:12
et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi 1 Ki. 3:6
vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum 1 Ki. 3:16
et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi 1 Ki. 4:16
iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae 1 Ki. 20:30
et ait Saul audi fili Achitob qui respondit praesto sum domine 1 Ki. 22:12
cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit 1 Ki. 24:16
cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est haec fili mi David et David vox mea domine mi rex 1 Ki. 26:17
et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis 1 Ki. 26:21
ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum 1 Ki. 26:25
qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo 2 Ki. 13:4
dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei 2 Ki. 13:25
rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Ioab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii baiulus 2 Ki. 18:22
contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi 2 Ki. 18:33
porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi 2 Ki. 19:4
spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae 1 Par. 12:18
dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei 1 Par. 22:7
nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te 1 Par. 22:11
tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum 1 Par. 28:9
dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe Tob. 4:2
adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire Tob. 4:13
indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo Tob. 4:21
noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene Tob. 4:23
dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es Tob. 7:7
flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae nostrae spem posteritatis nostrae Tob. 10:4
audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae Pr. 1:8
fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas Pr. 1:10
fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum Pr. 1:15
fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te Pr. 2:1
fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum Pr. 3:1
disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis Pr. 3:11
fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium Pr. 3:21
audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae Pr. 4:10
fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam Pr. 4:20
fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam Pr. 5:1
nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei Pr. 5:7
quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius Pr. 5:20
fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam Pr. 6:1
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum Pr. 6:3
conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae Pr. 6:20
fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi Pr. 7:1
nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei Pr. 7:24
non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae Pr. 19:27
fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum Pr. 23:15
audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum Pr. 23:19
praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant Pr. 23:26
comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo Pr. 24:13
time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis Pr. 24:21
stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem Pr. 27:11
his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est Eccl. 12:12
fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem Sir. 2:1
fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius Sir. 3:14
fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris Sir. 3:19
fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere Sir. 4:1
fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam Sir. 6:18
audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum Sir. 6:24
fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris Sir. 6:33
fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum Sir. 10:31
fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris Sir. 11:10
fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer Sir. 14:11
audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde Sir. 16:24
fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali Sir. 18:15
fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur Sir. 21:1
audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba Sir. 31:26
fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis Sir. 32:24
fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem Sir. 37:30
fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te Sir. 38:9
fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius Sir. 38:16
fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur Sir. 40:19
fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere Sir. 40:29
tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis Isa. 21:10
haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum Ezec. 2:1
et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israhel ad gentes apostatrices quae recesserunt a me patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc Ezec. 2:3
tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est Ezec. 2:6
tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi Ezec. 2:8
et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel Ezec. 3:1
et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce Ezec. 3:3
et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israhel et loqueris verba mea ad eos Ezec. 3:4
et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi Ezec. 3:10
fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me Ezec. 3:17
et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum Ezec. 3:25
et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Hierusalem Ezec. 4:1
et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent Ezec. 4:16
et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos Ezec. 5:1
fili hominis pone faciem tuam ad montes Israhel et prophetabis ad eos Ezec. 6:2
et tu fili hominis haec dicit Dominus Deus terrae Israhel finis venit finis super quattuor plagas terrae Ezec. 7:2
et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu Ezec. 8:5
et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israhel facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes maiores Ezec. 8:6
et dixit ad me fili hominis fode parietem et cum perfodissem parietem apparuit ostium unum Ezec. 8:8
et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram Ezec. 8:12
et dixit ad me certe vidisti fili hominis adhuc conversus videbis abominationes maiores his Ezec. 8:15
et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad inritandum me et ecce adplicant ramum ad nares suas Ezec. 8:17
dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista Ezec. 11:2
idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis Ezec. 11:4
fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem Ezec. 11:15
fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est Ezec. 12:2
tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est Ezec. 12:3
fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facis Ezec. 12:9
fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe Ezec. 12:18
fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio Ezec. 12:22
fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat Ezec. 12:27
fili hominis vaticinare ad prophetas Israhel qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini Ezec. 13:2
et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo et vaticinare super eas Ezec. 13:17
fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in cordibus suis et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam numquid interrogatus respondebo eis Ezec. 14:3
fili hominis terra cum peccaverit mihi ut praevaricetur praevaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et inmittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum Ezec. 14:13
fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum Ezec. 15:2
fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas Ezec. 16:2
fili hominis propone enigma et narra parabolam ad domum Israhel Ezec. 17:2
fili hominis loquere senioribus Israhel et dices ad eos haec dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus Ezec. 20:3
si iudicas eos si iudicas fili hominis abominationes patrum eorum ostende eis Ezec. 20:4
quam ob rem loquere ad domum Israhel fili hominis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri cum sprevissent me contemnentes Ezec. 20:27
fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani Ezec. 20:46
fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israhel Ezec. 21:2
et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis Ezec. 21:6
fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus Ezec. 21:9
clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur Ezec. 21:12
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit Ezec. 21:14
et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viae civitatis coniciet Ezec. 21:19
et tu fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas Ezec. 21:28
et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem sanguinum Ezec. 22:2
fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt Ezec. 22:18
fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris Ezec. 22:24
fili hominis duae mulieres filiae matris unius fuerunt Ezec. 23:2
et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum Ezec. 23:36
fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie Ezec. 24:2
fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae Ezec. 24:16
et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum Ezec. 24:25
fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eis Ezec. 25:2
fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractae sunt portae populorum conversa est ad me implebor deserta est Ezec. 26:2
tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum Ezec. 27:2
fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei Ezec. 28:2
et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva planctum super regem Tyri Ezec. 28:11
fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea Ezec. 28:21
fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti et prophetabis de eo et de Aegypto universa Ezec. 29:2
fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum omne caput decalvatum et omnis umerus depilatus est et merces non est reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro servitute qua servivit mihi adversum eam Ezec. 29:18
fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ululate vae vae diei Ezec. 30:2
fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium Ezec. 30:21
fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui similis factus es in magnitudine tua Ezec. 31:2
fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum Ezec. 32:2
fili hominis cane lugubre super multitudine Aegypti et detrahe eam ipsam et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in lacum Ezec. 32:18
fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem Ezec. 33:2
et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me Ezec. 33:7
tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic locuti estis dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus Ezec. 33:10
tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit Ezec. 33:12
fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem Ezec. 33:24
et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino Ezec. 33:30
fili hominis propheta de pastoribus Israhel propheta et dices pastoribus haec dicit Dominus Deus vae pastoribus Israhel qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus Ezec. 34:2
fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi Ezec. 35:2
tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et dices montes Israhel audite verbum Domini Ezec. 36:1
fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis iuxta inmunditiam menstruatae facta est via eorum coram me Ezec. 36:17
et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu nosti Ezec. 37:3
et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant Ezec. 37:9
et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus Ezec. 37:11
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum alterum et scribe super eum Ioseph lignum Ephraim et cunctae domui Israhel sociorumque eius Ezec. 37:16
fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog principem capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eo Ezec. 38:2
propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog haec dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israhel confidenter scies Ezec. 38:14
tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal Ezec. 39:1
tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem Ezec. 39:17
et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel Ezec. 40:4
dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israhel in aeternum et non polluent ultra domus Israhel nomen sanctum meum ipsi et reges eorum in fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis Ezec. 43:7
tu autem fili hominis ostende domui Israhel templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam Ezec. 43:10
et dixit ad me fili hominis haec dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis Ezec. 43:18
et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii Ezec. 44:5
et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentis Ezec. 47:6
Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. Dan. 8:17
et nunc confortare Zorobabel dicit Dominus et confortare Iesu fili Iosedech sacerdos magne et confortare omnis popule terrae dicit Dominus exercituum et facite quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum Agg. 2:4
in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum Agg. 2:23
itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi 2 Ma. 7:27
haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est Mt. 1:20
et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos Mt. 8:29
et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua Mt. 9:2
et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David Mt. 9:27
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur Mt. 15:22
et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David Mt. 20:30
turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David Mt. 20:31
quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea Mt. 21:28
cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata Mk. 2:5
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas Mk. 5:7
qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei Mk. 10:47
et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei Mk. 10:48
et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te Lk. 2:48
is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas Lk. 8:28
at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt Lk. 15:31
et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris Lk. 16:25
et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei Lk. 18:38
et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei Lk. 18:39
dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas Acts 13:10
hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam 1 Tim. 1:18
tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 2 Tim. 2:1
et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris Heb. 12:5