ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius Gen. 19:30
conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo Gen. 19:36
ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam Gen. 24:13
dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam Gen. 29:24
respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis Gen. 31:43
locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem Gen. 34:8
Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei Gen. 36:2
isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core Gen. 36:14
hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau Gen. 36:18
isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab Gen. 36:39
filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies Gen. 46:7
hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas Gen. 46:18
hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem Gen. 46:25
filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum Gen. 49:22
ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis Ex. 2:9
erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui Ex. 2:16
pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel Lev. 10:14
turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est Lev. 18:10
turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis Lev. 18:11
turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est Lev. 18:17
accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa Num. 27:1
iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant Num. 27:6
ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum Num. 36:10
ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos Dt. 12:12
inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis Dt. 22:17
filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua Dt. 28:32
tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus Dt. 28:56
vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiaeDt. 32:19
Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa Josu. 17:3
filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant Josu. 17:6
ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel et plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor Judg. 11:40
quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis Ruth 1:11
revertimini filiae mi abite iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios Ruth 1:12
si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso filiae mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me Ruth 1:13
nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum 2 Ki. 1:20
filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro 2 Ki. 1:24
et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur 2 Ki. 3:3
accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae2 Ki. 5:13
igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae 2 Ki. 6:23
quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam 2 Ki. 13:18
tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi 2 Ki. 21:8
et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum 3 Ki. 7:8
Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filiae suae uxori Salomonis 3 Ki. 9:16
sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab 1 Par. 1:50
tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith 1 Par. 3:2
uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered 1 Par. 4:18
filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda 1 Par. 4:27
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae1 Par. 7:15
possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius 1 Par. 7:28
en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus 2 Par. 29:9
iuxta eum aedificavit Sellum filius Alloes princeps mediae partis vici Hierusalem ipse et filiae eius 2 Esd. 3:12
et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus 2 Esd. 5:2
et reliqui de populo sacerdotes Levitae ianitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiae eorum 2 Esd. 10:28
et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis Tob. 7:15
qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam. Esther 2:7
natique sunt ei septem filii et tres filiaeJob 1:2
cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti Job 1:13
et fuerunt ei septem filii et filiae tres Job 42:13
non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum Job 42:15
qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion Ps. 9:14
filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo Ps. 45:9
omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est Ps. 45:13
laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua Ps. 48:11
audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine Ps. 97:8
ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi Ps. 144:12
sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit Pr. 30:15
res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas Pr. 31:29
et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis Eccl. 12:4
nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis Cant. 1:5
adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit Cant. 2:7
adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit Cant. 3:5
egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius Cant. 3:11
adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo Cant. 5:8
guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem Cant. 5:16
una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam Cant. 6:9
collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum Cant. 7:4
adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit Cant. 8:4
filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas Sir. 7:26
omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiaeSir. 36:23
et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant Isa. 3:16
adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem Isa. 10:32
emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion Isa. 16:1
et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon Isa. 16:2
propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei Isa. 22:4
mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum Isa. 32:9
descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera Isa. 47:1
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent Isa. 60:4
ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo Isa. 62:11
in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum Jer. 4:11
vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos Jer. 4:31
et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax Jer. 6:14
et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax Jer. 8:11
ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis Jer. 8:19
super contritionem filiae populi mei contritus sum et contristatus stupor obtinuit me Jer. 8:21
numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei Jer. 8:22
quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei Jer. 9:1
propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei Jer. 9:7
propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae eorum morientur in fame Jer. 11:22
et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suum Jer. 14:16
non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiae in loco isto Jer. 16:2
oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae Jer. 35:8
descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas Jer. 48:18
vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem Jer. 48:46
ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes eius simul Jer. 49:3
SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiae Iuda Lam. 1:15
DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam Lam. 2:4
HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est Lam. 2:8
IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem Lam. 2:10
CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi Lam. 2:11
SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui Lam. 2:18
FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei Lam. 3:48
VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus Lam. 4:6
IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei Lam. 4:10
ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae Bar. 2:3
et soror tua maior Samaria ipsa et filiae eius quae habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te quae habitat a dextris tuis Sodoma et filiae eius Ezec. 16:46
vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiae eius sicut fecisti tu et filiae tuae Ezec. 16:48
et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam et tu et filiae tuae revertimini ad antiquitatem vestram Ezec. 16:55
fili hominis duae mulieres filiae matris unius fuerunt Ezec. 23:2
loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent Ezec. 24:21
filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego Dominus Ezec. 26:6
et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Aegypti et defecerit in ea superbia potentiae eius ipsam nubes operiet filiae autem eius in captivitatem ducentur Ezec. 30:18
planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum super Aegypto et super multitudine eius plangent eum ait Dominus Deus Ezec. 32:16
super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt Osee 4:13
et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt Joel 2:28
propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra sua Amos 7:17
tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel Mic. 1:13
et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiae Hierusalem Mic. 4:8
dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis Mt. 21:5
conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros Lk. 23:28
et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt Acts 2:17
huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes Acts 21:9
fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis Heb. 11:24
sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem 1 Pet. 3:6
post haec autem electi sunt ut ascenderent principes pagorum domus per tribus suas, et uxores illorum et filii et filiae eorum et servi et ancillae ipsorum et pecora illorum. 3 Esd. 5:1
filii et filiae et uxores, omnis conputatio quadraginta milia ducenti quadraginta duo. 3 Esd. 5:27
lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium. 4 Esd. 16:34