Haller's Concordance: FILIARUM
- dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi Gen. 19:16
- hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres Gen. 46:15
- sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi Ex. 21:9
- dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me Ex. 32:2
- ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum Lev. 26:29
- et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus Dt. 28:53
- fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol 1 Ki. 14:49
- ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum 2 Ki. 19:5
- et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus Ps. 106:38
- tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum Wis. 9:7
- decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit Isa. 3:17
- si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris Isa. 4:4
- et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum Jer. 19:9
- vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus Bar. 4:10
- veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus Bar. 4:14
- ecce ego extendi manum meam super te et auferam ius tuum et dabo te in animam odientium te filiarum Palestinarum quae erubescunt in via tua scelerata Ezec. 16:27
- ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant Ezec. 16:49
- et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samariae et filiarum eius et convertam reversionem tuam in medio earum Ezec. 16:53
- antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in obprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum quae ambiunt te per gyrum Ezec. 16:57